Мы поможем в написании ваших работ!



ЗНАЕТЕ ЛИ ВЫ?

A. Epistolae, X LXXXXVI. C. Plinius Traiano Imperatori

Поиск

 

(1) Sollemne est mihi, domine, omnia, de quibus dubito, ad te reffere. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere?

Cognitionibus de Christianis inter fui numquam; ideo nescio, quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. (2) Nee mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant, detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, dessise non prosit, nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cobaerentia homini pumiantur.

Interim in us, qui ad me tamquam Christiani deferbantur, hunc sum secutus modum. (3) Interrogavi ipsos, an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset, quod fateruntur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. (4) Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in Urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crime plures species inciderunt.

(5) Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praecunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum similacris numinum adferri, ture ac vino. Supplicarent, praeterea malediserent Christo, quorum nihil codi posse dicuntur, qui sunt re vera Christiani, dimittendos esse putavi.

(6) Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem, sed dessise, quidam ante triennium, quidam ante plunes annoc, non nemo etiam ante vidinti. Hi quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulaira venerati sunt et Christo maledixerunt. (7) Adfirmabant autem hanc fuisse summam velculpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi Deo dicere secum invisem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discendendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium, quod ipsum facere dessise post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. (8) Quo magis nessesarium crededi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam, immodicam.

(9) Ideo dilata cognitione ad consulendum te dicurri. Visa est enim mihi res diqna consultatione, maxime propter periclitantum numerum; multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabantur. Neque civitates tanturn, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervadata est; quae videtur sisti et corrigi posse. (10) Certe satis constant prope iam desolata templa coepisse celebrari et sacra collemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum carmen, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebantur. Ex quo facile est opinari, quae hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus.

 

 

LXXXXVII. Traianus Plinio

(1) Actum, quern debuisti, mi Secunde, ni excutiendis causis eorum, qui Christian! ad te delati fuerant, secutus est. Neque enim in universum aliquid, quod quassi sertam formam habeat, constitui potest. (2) Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli in nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nee nostri saeculi est.

 

 



Поделиться:


Последнее изменение этой страницы: 2021-03-09; просмотров: 226; Нарушение авторского права страницы; Мы поможем в написании вашей работы!

infopedia.su Все материалы представленные на сайте исключительно с целью ознакомления читателями и не преследуют коммерческих целей или нарушение авторских прав. Обратная связь - 52.14.255.122 (0.008 с.)